monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 34, SERMO II, HABITUS DIE PROXIMO POST SUPERIOREM SERMONEM. De reliqua parte Psalmi.

SERMO I. De prima parte Psalmi. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmum istum nobis a iubentibus fratribus et coepiscopis meis impositum esse ad tractandum, noverit charitas vestra. Voluerunt ut hinc omnes aliquid audiamus. Ab illo enim omnes audimus, a quo pariter discimus, et in cuius schola condiscipuli sumus. Titulus ipsius moram nobis non facit; brevis est enim, et ad intelligendum, maxime nutritis in Ecclesia Dei, non difficilis. Habet enim, Ipsi David. Psalmus ergo ipsi David: David interpretatur Fortis manu, vel desiderabilis. Psalmus ergo manu forti et desiderabili, qui nostram mortem vicit, qui nobis vitam promisit: in hoc enim manu fortis, quia mortem nostram vicit; in hoc desiderabilis, quia vitam aeternam promisit. Quid enim fortius manu hac, quae tetigit loculum, et mortuus resurrexit? quid fortius manu hac, quae mundum vicit, non ferro armata, sed ligno transfixa? quid autem desiderabilius eo, quem non videntes martyres, mori voluerunt, ut ad illum pervenire mererentur? Ergo Psalmus illi: illi cor nostrum, illi lingua nostra digna cantet: si tamen ipse dignabitur donare quod cantet. Nemo illi cantat digna, nisi qui ab illo acceperit quod cantare possit. Denique hoc quod modo cantamus, Spiritu eius dictum est per Prophetam eius, et in eis verbis ubi nos agnoscimus et ipsum. Nec iniuriam facimus, quia dicimus nos et ipsum: quoniam cum esset in coelo, sic clamavit, Quid me persequeris? cum eum nemo tangeret, et nos in terra laboraremus. Ergo vocem eius audiamus, nunc corporis, nunc capitis. Est enim psalmus iste invocans Deum contra inimicos in tribulationibus huius saeculi: et utique ipse est Christus, tribulato tunc capite, tribulato nunc corpore: tamen per tribulationes omnibus membris suis dans vitam aeternam, quam promittendo desiderabilis factus est.
2 Iudica, inquit, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et unde hoc nobis praestat Deus? Apprehende, inquit, arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi. Magnum spectaculum est, videre Deum armatum pro te. Et quod eius scutum? quae arma? Domine, inquit alio loco homo iste qui et hic loquitur, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Arma autem eius, quibus non solum nos muniat, sed etiam percutiat inimicos, si bene profecerimus, et nos erimus. Sicut enim nos, ut armemur, ab illo habemus, sic ipse armatur de nobis. Sed ipse de his armatur quos fecit, nos de his armamur quae ab ipso accepimus qui nos fecit. Dicit haec quodam loco arma nostra Apostolus, scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Armavit nos talibus armis, qualibus audistis, laudabilibus et invictis, insuperabilibus et splendidis; spiritualibus sane atque invisibilibus, quia et hostes invisibiles expugnamus. Si vides hostem tuum, videantur arma tua. Armamur earum rerum fide quas non videmus, et sternimus hostes quos non videmus. Verumtamen, carissimi, arma ista ne putetis sic esse, ut quasi quod scutum est, semper scutum sit; aut quod galea est, semper galea sit; aut quod lorica est, semper lorica sit. In istis enim armis corporalibus ita est, quanquam et de ferro quae fiunt mutari possint, ut ex gladio fiat securis: tamen ipsum Apostolum videmus dixisse quodam loco, loricam fidei, et alio loco dixisse scutum fidei. Ergo ipsa fides, et lorica potest esse et scutum: scutum est, quia tela inimicorum excipit et repellit; lorica est, quia interiora tua transfigi non sinit. Haec arma nostra: Dei autem quae? Legimus quodam in loco: Erue ab impiis animam meam, frameam tuam ab inimicis manus tuae. Quod superius dixit, ab impiis; hoc sequenti versu, ab inimicis manus tuae; et quod superius dixit, animam meam; hoc sequenti versu, frameam tuam, id est, gladium tuum. Ergo frameam Dei dixit animam suam: Erue, inquit, ab impiis animam meam; id est, ab inimicis manus tuae erue frameam tuam. Apprehendis enim animam meam, et debellas inimicos meos. Et quid est anima nostra, quamvis splendida, quamvis producta, quamvis acuta, quamvis uncta, quamvis luce sapientiae et coruscatione vibrata? Quid est ipsa anima nostra, aut quid potest, nisi Deus illam teneat et pugnet de illa? Nam quaelibet optime facta framea, si non habeat bellatorem, iacet. Dixeramus autem in armis nostris, non quasi aliquid fixum accipi debere, ut quod est res una, ipsa aliud esse non possit: sic et in armis Dei invenimus. Ecce animam iusti dixit frameam Dei: iterum dicit animam iusti esse sedem Dei; anima iusti sedes sapientiae. Ergo quidquid vult, facit de anima nostra. Cum in manu eius est, utatur ea quemadmodum vult.
3 Exsurgat ergo (sic enim invocatus est), apprehendat arma, exsurgat in adiutorium nobis. Unde exsurgat, alio loco etiam dicitur illi ipsa voce: Exsurge, quare obdormis, Domine? Et quando ille dicitur dormire, nos dormimus: et quando ille dicitur exsurgere, nos excitamur. Nam et Dominus dormiebat in navi; et ideo fluctuabat navis, quia dormiebat Iesus. Nam si illic vigilaret Iesus, non fluctuaret navis. Navis tua, cor tuum: Iesus in navi, fides in corde. Si meministi fidei tuae, non fluctuat cor tuum: si oblitus es fidem tuam, dormit Christus: observa naufragium. Verumtamen quod restat fac, ut si dormierit excitetur; dicas illi: Domine, exsurge, perimus: ut increpet ventos, et fiat tranquillitas in corde tuo. Recedent enim omnes tentationes, aut certe nihil valebunt, quando Christus, hoc est fides tua, vigilaverit in corde tuo. Exsurge ergo quid est? Innotesce, appare, sentire. Exsurge ergo in adiutorium mihi.
4 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui me persequuntur. Qui sunt qui te persequuntur? Forte vicinus tuus, aut ille quem laesisti, aut cui fecisti iniuriam, aut qui vult auferre res tuas, aut contra quem praedicas veritatem, aut cuius peccatum obiurgas, aut quem male viventem bene vivendo laedis. Sunt quidem et isti inimici nostri, et persequuntur nos: sed alios docemur inimicos nosse, contra quos invisibiliter dimicamus, de quibus nos admonet Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines; non adversus eos quos videtis, sed adversus eos quos non videtis; adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum. Cum diceret enim rectores mundi (dicebat quippe de diabolo et angelis eius), cavendum erat ne male intelligerent homines, et putarent a diabolo et daemonibus eius mundum regi. Sed quia mundus dicitur haec fabrica quam videmus, et in peccatoribus dicitur mundus, et in eis qui diligunt mundum, de quibus dictum est, Et mundus eum non cognovit; et de quibus dictum est, Totus mundus in maligno positus est; exposuit Apostolus cuius mundi essent rectores, tenebrarum, inquit, harum. Rectores mundi, dico, rectores tenebrarum harum. Rursus cogit nos intelligere quid dixerit, tenebrarum harum. Quarum tenebrarum rectores sunt diabolus et angeli eius? Omnium infidelium, omnium iniquorum, de quibus dictum est: Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Denique ex ipsorum numero credentibus multis, quid dicit idem apostolus? Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Non vis regi a diabolo? Migra ad lucem. Et unde migrabis ad lucem, nisi effundat ille frameam, et eruat te ab inimicis tuis, et a persequentibus te? Quomodo effundit frameam? (Quoniam iam audivimus quid sit framea ipsius: anima enim iusti est.) Abundent iusti, et effunditur framea, et concluditur adversus inimicos. Nam de ipsa effusione frameae monens Apostolus ut iuste vivamus, in consequenti ait: Ut adversarius revereatur, nihil habens de nobis dicere pravum. Conclusum est adversus eum, quia quod loquatur adversus sanctos, non potest invenire.
5 Et unde erunt iusti? Aut quid dicunt inimici qui nos persequuntur? invisibiles illi quid dicunt inimici? isti nihil? Maxime suggeritur humano cordi ab invisibiliter expugnantibus inimicis, quia Deus nobis non est adiutor: ut requirentes alia adiutoria, inveniamur invalidi, et ab inimicis ipsis capiamur. Hoc ergo suggeritur. Contra istas voces maxime vigilare debemus, quae in alio psalmo ostenduntur: Multi insurgunt adversum me, multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius. Contra istas voces quid hic dicitur? Dic animae meae, Salus tua ego sum. Cum dixeris animae meae, Salus tua ego sum, iuste vivet, ut neminem in adiutorium praeter te quaeram.
6 Et quid sequitur? Confundantur et revereantur requirentes animam meam: ad hoc enim illam requirunt, ut perdant. Nam utinam bene quaerant! In alio quippe psalmo hoc reprehendit in hominibus, quia non erat qui requireret animam ipsius: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Quis est ille qui dicit: Non est qui requirat animam meam? Numquid forte ille est, de quo tanto ante praedictum est, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem? Iam omnia ista ante oculos eorum fiebant, et nemo erat qui requireret animam eius. Invocemus ergo, fratres, ut dicat animae nostrae: Salus tua ego sum; et aperiat aures eius, ut audiat dicentem: Salus tua ego sum. Dicit enim, sed quidam obsurdescunt: unde audiunt potius persequentes inimicos in tribulatione constituti. Si aliquid deest, si in angusto est anima, in inopia temporalium, quaerit auxilium plerumque a daemonibus, arreptitios daemonum vult consulere, sortilegos quaerit: persecutores illam hostes invisibiles adierunt, intraverunt, expugnaverunt, captivaverunt, vicerunt dicendo: Non est salus illi in Deo eius. Obsurduit contra vocem dicentem: Salus tua ego sum. Dic animae meae: Salus tua ego sum, ut confundantur et revereantur requirentes animam meam, cui dicis tu: Salus tua ego sum. Audiam dicentem mihi: Salus tua ego sum. Aliam salutem non requiram, praeter Dominum Deum meum. De creatura mihi salus suggeritur; ab ipso est: et si levo oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi; non tamen a montibus, sed auxilium meum a Domino qui fecit coelum et terram. In ipsis temporalibus angustiis per hominem subvenit Deus; salus tua ipse est. Per angelum subvenit Deus; salus tua ipse est. Omnia illi subiecta sunt, et ad istam quidem vitam temporalem subvenit, alii inde, alii inde: aeternam vitam non dat nisi de se. Ecce in angustiis constituto non subest quod quaeris, sed adest quem quaeris. Et illum quaere qui deesse nunquam potest. Subtrahantur quae dedit; numquid subtrahitur qui dedit? Reddantur quae dederat; numquid ipsae sunt divitiae cum reddita fuerint illa, et non ille qui subtraxerat probando, et reddidit consolando? Consolatur enim quando nobis ista non desunt. Consolatur tanquam in via, sed si nos intelligamus viam: quia tota ista vita, et omnia quibus uteris in hac vita, sic tibi debent esse tanquam stabulum viatori, non tanquam domus habitatori. Memento peregisse te aliquid, restare aliquid: divertisse te ad refectionem, non ad defectionem.
7 Sunt qui dicunt: Deus bonus, magnus, summus, invisibilis, aeternus, incorruptibilis, vitam aeternam nobis daturus est, et illam incorruptionem quam in resurrectione promisit; ista vero saecularia et temporalia ad daemones pertinent, et ad potestates illas harum tenebrarum. Dicendo haec, quando amore implicantur harum rerum, dimittunt Deum, quasi ad quem ista non pertineant; et quaerunt nefandis sacrificiis, ac nescio quibus remediis, aut nescio qua hominum illicita persuasione, providere sibi quod temporale est, veluti pecuniam, uxorem, filios, et si qua sunt quae humanam vitam aut consolantur transeuntem, aut impediunt ambulantem. Contra istam opinionem divina providentia vigilante, ut ostenderet Deus ad se pertinere ista omnia, et in sua esse potestate, non solum aeterna quae in futurum promisit, verum etiam temporalia quae in terra dat quibus voluerit, et quando voluerit opportune, sciens cui det, cui non det, tanquam medicus medicamenta, sciens melius morbum aegroti quam ipse aegrotus: ut ergo Deus hoc ostenderet, distribuit tempora Veteris et Novi Testamenti. In Veteri Testamento promissiones sunt rerum terrenarum; in Novo autem, regni coelorum. Pleraque praecepta Deum colendi et recte vivendi, ipsa sunt et ibi et hic: sed quia promissio ibi alia videtur, alia hic; iubentis imperium et obedientia servientis eadem est, sed merces quasi non est eadem. Etenim illis dictum est, ut accipiatis terram promissionis, ut in illa regnetis, ut inimicos vestros superetis, ut ab eis non subiugemini, ut omnia vobis abundent in hac terra, ut filios procreetis. Haec terrena promissa sunt, sed tamen figurata. Fac aliquos sic illa accipere quomodo promissa sunt: et vere multi sic acceperunt. Nam data est terra filiis Israel, datae sunt divitiae, dati sunt filii et sterilibus et aniculis rogantibus Deum, et de ipso solo praesumentibus, et alium sibi adiutorem nec ad ista quaerentibus. Vocem Domini in corde audierunt: Salus tua ego sum. Si ad aeterna, quare non ad temporalia? Ostendit hoc Deus in causa viri illius sancti Iob: quia et ipse diabolus auferendi haec non habet potestatem, nisi cum acceperit a summa illa potestate. Invidere potuit sancto, nocere numquid potuit? Accusare potuit, damnare numquid potuit? Numquid valuit aliquid tollere, numquid vel unguem, numquid vel capillum laedere, nisi Deo diceret, Mitte manum tuam? Quid est, Mitte manum tuam? Da potestatem. Accepit. Ille tentavit, ille tentatus est. Tentatus tamen vicit, tentator victus est. Deus enim qui diabolo permiserat ut illa tolleret, illum servum suum interius non deseruerat, et ad ipsum diabolum superandum animam servi sui frameam sibi fecerat. Quantum valet hoc? De homine dico. Victus in paradiso, victor in stercore. Ibi victus est a diabolo per mulierem, hic vicit diabolum et mulierem. Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Quam bene audierat: Salus tua ego sum!
8 Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Respice ad homines. Orate, inquit, pro inimicis vestris. Sed hic prophetia est. Et quae figura optandi dicuntur, animo prophetandi explicantur. Illud fiat et illud fiat, nihil est aliud quam hoc et hoc futurum est. Sic ergo audite prophetiam: Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Quid est, confundantur et revereantur? Confundentur et reverebuntur. Factum est enim: multi salubriter confusi sunt, multi reveriti a persecutione Christi ad societatem membrorum eius devota pietate transierunt: et non fieret hoc, nisi confunderentur et revererentur. Ergo bene illis optavit. Sed quia duo sunt genera eorum qui vincuntur: duobus enim modis vincuntur; aut ad hoc vincuntur ut convertantur ad Christum; aut ad hoc vincuntur ut damnentur a Christo: explicata sunt et hic duo ipsa genera, obscure quidem, sed intellectorem desiderant. De his qui convertuntur, accipe quod dictum est, Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Avertantur retrorsum. Non praecedant, sed sequantur; non dent consilium, sed accipiant. Nam Petrus praecedere voluit Dominum, quando Dominus de passione sua futura diceret: consilium illi quasi salutis voluit dare, consilium salutis aeger salvatori. Et quid ait Domino de illa futura sua passione confirmanti? Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud. Praecedere volebat, ut Dominus sequeretur. Et ille quid? Redi retro, satanas. Praecedendo satanas es, sequendo discipulus eris. Hoc ergo et istis, Avertantur retrorsum, et confundantur, qui cogitant mihi mala. Cum enim coeperint retrorsum sequi, iam non cogitabunt mala, sed desiderabunt bona.
9 Quid alii? Non enim omnes sic vincuntur, ut convertantur et credant: multi in pertinacia remanent, multi spiritus praecedendi servant in corde; et si non exserunt, tamen parturiunt, et ubi locum invenerint, pariunt. De talibus quid sequitur? Fiant tanquam pulvis ante faciem venti. Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae. Ventus tentatio est, pulvis iniquus. Quando venerit tentatio, tollitur pulvis; nec stat, nec resistit. Fiant tanquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini tribulans eos. Fiat via eorum tenebrae et lubricum. Horrenda via. Tenebras solas quis non horreat? Lubricum solum quis non caveat? In tenebris et lubrico qua is? ubi pedem figis? Sunt ista duo mala magnae poenae hominum: tenebrae, ignorantia; lubricum, luxuria. Fiat via eorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos: ut non possint stare. Nam unusquisque in tenebris et lubrico cum viderit quia si pedem moverit, labitur, et lux illi ante pedes non est; vel hoc forte facit, ut exspectet donec luceat: sed ibi est angelus Domini persequens eos. Haec eis futura praedixit, non quasi ut evenirent optavit. Quanquam et Propheta in spiritu Dei sic ea dicat, quomodo illa Deus facit, certo iudicio, bono, iusto, sancto, tranquillo, non perturbatus ira, non amaro zelo, non animo inimicitiarum exercendarum, sed iustitia vitiorum puniendorum; verumtamen prophetia est.
10 Unde autem tanta mala ista? Quo merito? Audi, quo merito: Quoniam gratis absconderunt mihi muscipulae suae corruptionem. In ipso capite nostro attendite, hoc fecerunt Iudaei, absconderunt muscipulae suae corruptionem. Cui absconderunt muscipulam? Qui videbat corda abscondentium. Sed tamen erat inter illos ignoranti similis quasi falleretur, cum illi in eo deciperentur, in quo cum falli arbitrabantur. Ideo enim ille tanquam fallebatur inter illos vivens, quia nos inter tales sic victuri eramus, ut sine dubio falleremur. Ille videbat traditorem suum, et elegit illum magis ad opus necessarium. Illius malo magnum bonum operatus est: et tamen inter duodecim electus est, ne ipse duodenarius tam exiguus numerus esset sine malo. Hoc ad exemplum nostrae patientiae, quoniam necesse erat ut inter malos viveremus; necesse erat ut malos, sive scientes, sive nescientes, toleraremus: exemplum patientiae praebuit ne deficias, cum coeperis inter malos vivere. Et quia illa schola Christi in duodecim non defecit, quanto magis nos firmi esse debemus, cum implentur in Ecclesia magna, quae de malorum permixtione praedicta sunt? Neque enim videbat ipsa schola redditum semini Abrahae quod erat promissum, et ipsam aream unde massa quae implebit horreum, processura est. Quare igitur non, cum trituratur, in ea digne palea toleratur, donec ultima ventilatione purgetur? Hoc enim futurum est malis quod audistis.
11 Sed tamen quid faciendum est? Gratis absconderunt mihi corruptionem muscipulae suae. Quid est, gratis? Quibus nihil mali feci, quibus nihil nocui. Vane exprobraverunt animam meam. Quid est, vane? Falsa dicentes, nihil probantes. Veniat illis muscipula, quam ignorant. Magnifica retributio, nihil iustius. Illi absconderunt muscipulam, ut ego ignorarem: illis veniat muscipula, quam ignorant. Nam ego scio muscipulam ipsorum. Quae autem muscipula illis ventura est? Illa quam ignorant. Audiamus ne forte dicat illam: Veniat illis muscipula, quam ignorant. Forte aliam illi absconderunt, alia illis ventura est? Non: sed quid? Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. Inde decipiuntur, unde decipere voluerunt. Inde illis nocebitur, unde nocere conati sunt. Sequitur enim: Et captio quam occultaverunt, comprehendat illos. Tanquam si quisquam veneni calicem praeparet alicui, et oblitus ebibat: et tanquam si foveam fodiat quisquam, in quam quisque inimicus eius in tenebris incidat; et ille oblitus quod foderat, ambulans ea via prior illuc cadat. Prorsus, fratres mei, ita credite, ita certi estote: ita si est in vobis excellentior prudentiae ratio, videte atque perspicite: Nemo malus non sibi prius nocet. Sic enim esse putate malitiam, quomodo ignem. Incendere vis aliquid: illud quod admoves, prius ardet, nisi ardeat, non incendit. Facula est, hanc faculam apponis ut aliquid incendat: numquid non ipsa facula quam apponis, prior ardet, ut aliquid possit incendere? Malitia ergo procedit ex te, et quem prius vastat nisi te? Quo profunditur ramum laedit, ubi radicem habet non laedit? Et quidem dico, quod malitia tua ut alteri non noceat fieri potest: ut autem tibi non noceat, fieri non potest. Nam quid nocitum est sancto viro Iob, de quo praelocuti sumus? Quomodo in alio psalmo dicitur, Sicut novacula acuta fecisti dolum. Quid fit de acuta novacula? Capilli, res superfluae deciduntur. Quid ergo facis ei quem vis nocere? Si nequam tibi ad malum consentiat cui vis nocere, non malitia tua ei nocitura est, sed sua: si autem intus ipse malitia careat, et cor mundum subdat illi voci dicenti, Salus tua ego sum, forinsecus oppugnas, interiorem hominem non expugnas: malitia tamen tua ab interiore tuo procedit, te prius inanem reddit. Tu putris es intus, unde iste vermis processit; intus nihil integrum dereliquit. Et captio quam occultaverunt, comprehendat eos: et in muscipula incidant in ipsa. Non quod putabas forte paulo ante cum audires, Veniat illis muscipula, quam ignorant, id est, quasi aliquid aliud ex occulto inevitabile. In qua ergo? In ipsa iniquitate, quam mihi absconderunt. Nonne hoc factum est Iudaeis? Dominus eorum iniquitatem vicit, illi iniquitate sua victi sunt. Ille surrexit pro nobis, illi mortui sunt in se.
12 Haec ergo malis nocere mihi volentibus: mihi quid? Anima autem mea exsultabit in Domino: tanquam in eo a quo audierit, Salus tua ego sum: tanquam non quaerens alias extrinsecus divitias, tanquam non quaerens circumfluere voluptatibus bonisque terrenis; sed coniugem verum gratis amans, non ab illo volens accipere quod delectet, sed ipsum solum sibi proponens a quo delectetur. Quid enim melius Deo dabitur mihi? Amat me Deus: amat te Deus. Ecce proposuit, pete quod vis. Si tibi Imperator diceret, Pete quod vis, quos tribunatus comitivasque ructares! Quanta tibi proponeres et accipienda et aliis largienda! Deo tibi dicente, Pete quod vis, quid petiturus es? Excute mentem tuam, exsere avaritiam tuam, protende quantum potes, et dilata cupiditatem tuam: non quicumque, sed omnipotens Deus dixit, Pete quod vis. Si possessionum es amator, desideraturus es totam terram, ut omnes qui nascuntur, coloni tui aut servi tui sint. Et quid cum totam terram possederis? Mare petiturus es, in quo vivere tamen non poteris. In hac avaritia te pisces superabunt. Sed forte insulas possidebis. Transcende et haec, pete et aerem quamvis volare non possis: porrige cupiditatem tuam usque ad coelum, dic tuum esse solem, lunam, stellas, quia ille qui fecit omnia dixit, Pete quod vis: tamen nihil invenies carius, nihil invenies melius, quam ipsum qui fecit omnia. Ipsum pete qui fecit, et in illo et ab illo habebis omnia quae fecit. Omnia cara sunt, quia omnia pulchra sunt: sed quid illo pulchrius? Fortia sunt: sed quid illo fortius? Et nihil magis vult dare quam se. Si aliquid inveneris melius, pete. Si aliud petieris, iniuriam facies illi, et damnum tibi, praeponendo illi quod fecit, cum velit seipsum tibi dare qui fecit. In hoc amore dixit illi anima quaedam: Numquid ipse es pars mea, Domine? id est, tu es pars mea. Eligant sibi qui volunt quid possideant, faciant sibi partes de rebus: Pars mea tu es, te mihi elegi. Et iterum: Dominus pars haereditatis meae. Possideat te, ut possideas illum: eris praedium ipsius, eris domus ipsius. Possidet ut prosit, possidetur ut prosit. Numquid ut aliquid ei tu prosis? Nam dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Anima autem mea exsultabit in Domino. Delectabitur super salutare eius. Salutare Dei Christus est. Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum.
13 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Quis digne de his verbis aliquid dicat? Ego puto tantum pronuntianda esse, non exponenda. Quid quaeris illud aut illud? Quid simile Domino tuo? Ipsum habes ante te. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine. Fuerunt persecutores qui dicerent: Adora Saturnum, adora Mercurium. Non colo, inquit, idola. Domine, quis similis tibi? Illi oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt. Domine, quis similis tibi, qui fecisti oculum ad videndum, aurem ad audiendum? Sed non colo, inquit, idola, quia faber fecit. Cole arborem et montem: et hoc numquid faber fecit? Et hic: Domine, quis similis tibi? Terrena mihi ostenduntur, tu terrae creator es. Et hinc forte advertunt ad superiorem creaturam, et dicunt mihi: Cole lunam, cole istum solem, qui luce sua, tanquam magna lucerna, de coelo efficit diem. Et hic plane dico: Domine, quis similis tibi? Lunam et stellas tu fecisti, solem dici tu accendisti, coelum tu composuisti. Sunt multa invisibilia meliora. Sed forte et hic dicitur mihi: Angelos cole, Angelos adora. Et hic dicam: Domine, quis similis tibi? Et ipsos Angelos tu creasti. Nihil sunt Angeli, nisi videndo te. Melius est cum ipsis possidere te, quam ipsos adorando cadere a te.
14 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? O corpus Christi sancta Ecclesia, omnia ossa tua dicant: Domine, quis similis tibi? Et si carnes persecutioni cesserunt, ossa dicant: Domine, quis similis tibi? De iustis enim dictum est: Diligit Dominus omnia ossa eorum, unum ex illis non confringetur. Quam multis iustis in persecutione ossa confracta sunt? Postremo, iustus ex fide vivit, et Christus iustificat impium. Quomodo autem iustificat, nisi credentem et confitentem? Quia corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ergo et ille latro, quamvis ex latrocinio ductus ad iudicem, et a iudice in crucem, tamen in ipsa cruce iustificatus est: corde credidit, ore confessus est. Neque enim iniusto et non iam iustificato diceret Dominus: Hodie mecum eris in paradiso : et tamen ossa eius confracta sunt. Nam quando ventum est ut corpora deponerentur causa imminentis sabbati, inventus est Dominus iam exanimis, et non sunt ossa eius comminuta. Illi autem qui vivebant, ut deponerentur, confracta eis sunt crura, ut hoc dolore mortui possent sepeliri. Numquid unius latronis qui perseveravit impius in cruce, confracta sunt ossa, et non etiam illius qui corde credidit ad iustitiam, ore confessus est ad salutem? Ubi est ergo hoc quod dictum est, Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur; nisi quia ossa dicuntur in corpore Domini omnes iusti, firmi corde, fortes, nullis persecutionibus et tentationibus cedentes ad consentiendum malo? Et unde possent nullis tentationibus cedere, nisi cum persecutores dixerint, Ecce ille deus, ecce qualis ille deus: veniat ille, liget tibi: ecce est hic nescio quis in monte magnus sacerdos: forte ideo pauper es, quia non te adiuvat ille deus; supplica illi, et adiuvat: forte ideo aegrotas, quia illi non supplicas; supplica illi, et convalesces: forte ideo filios non habes; supplica illi, et habebis. Hic vero si in corpore Domini de ossibus est, repellit omnes istas voces, et dicit: Domine, quis similis tibi? Da, si vis dare, et in hac vita, quod quaero: si autem non vis, tu esto vita mea, quem semper quaero. Hinc ad te libera fronte exeam, si alium adoravero, et te offendero? Cras forte moriturus sum, qua fronte te videbo? Magna misericordia ipsius, et monuit ut bene vivamus, et diem nobis novissimum mortis nostrae abscondit, ne nobis de futuro aliquid promittamus. Facio hodie, et vivo: cras non facio. Quid si te non invenit eras? Dic ergo inter ossa Christi: Domine, quis similis tibi? Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?
15 Eruens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum. Huc usque Psalmus lectus est hodie, huc usque tractandus est; ne in fastidium veniant quae dicta sunt, dum volumus et alia dicere. Sufficiant ergo hodie haec: Eruens inopem de manu fortiorum eius. Quis eruens, nisi qui manu fortis est? Ille David cruet inopem de manu fortiorum eius. Fortior enim fuerat diabolus ad tenendum te, quia ipse vicit cui consensisti. Sed quid fecit manu fortis? Nemo intrat in domum fortis ut vasa eius diripiat, nisi prius alligaverit fortem. Potestate sua sacratissima, magnificentissima, alligavit diabolum, effundendo frameam ad concludendum eum, ut eruat inopem et egenum, cui non erat adiutor. Quis enim adiutor tibi, nisi Dominus cui dicis: Domine, adiutor meus et redemptor meus? Si de tuis viribus praesumere volueris, inde cades unde praesumpseris: si de alterius, dominari vult, non subvenire. Ille ergo unus quaerendus est, qui et redemit, et liberos fecit, et sanguinem suum ut eos emeret dedit, et servos suos fratres fecit.



>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 34, SERMO II, HABITUS DIE PROXIMO POST SUPERIOREM SERMONEM. De reliqua parte Psalmi.
monumenta.ch > Augustinus > 1